- HOC age
- HOC ageapud Rom. cum Cos. auspicaretur, ac immolaret, clarâ voce a Praecone acclamabatur, ut adstantes officii admonerentur, teste Plutarch. in Numa. Quam proin Cassius Chaerea, coniuratorum in Caium Caes. Princeps, suis resleram dedit, quasi victimam Diis gratam imolaturis, uti discimus ex Suet. Ioseph. tamen de bello Iud. l. 19. c. 1. tesseram fuisse, Repete, memoriae prodidit. Nempe sic populum assabatur sacra facturus ritu a Graecis, ut videtur mutuato, apud quos, paulo ante sacrum peragendum, Sacerdos populum circumstantem interrogabat, τίςεί δὲ; respondent illo, πολλοὶ καγαθὰ, ut infra dic emus in voce Victuma. Hoc habet, apud Prud. Psychom. v. 73.Hoc habet, exclamat victrix Regina, SupremusHic tibi fims erit,Proverbialis sermo; sumptus a gladiatore vulnerato, quem vulgus victum esse exclamat. Haber autem ἐλλειττικόν. Seneca Aganemn. Act. 5. v. 35. integrum posuit, Habet, peractum est. German, Er halt sein theil. Vide supra Habes. Terent. Andr. Act. 1. Sc. 1. v. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.